라틴어 문장 검색

Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae ἈΠΟΣΤΉΜΑΤΑGraeci nominant, bilis atra, quam ΜΕΛΑΝΧΟΛΊΑΝ appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravidines, destillationes oriri solent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장20)
Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장44)
At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장47)
Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장65)
Urina vero rubra et tenuis in magna cruditate esse consuevit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장37)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장6)
Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장10)
post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem vitia pulmonum, post haec insania;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장78)
In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장72)
At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장37)
idque auxilium ut minus vehemens, ita magis tutum neque umquam pericu losum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장14)
ne ulla cruditate substante;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장22)
Cavendum autem est, ne quid horum vel in febre vel in cruditate temptetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장8)
Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장7)
ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri novam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION